Quomodo appareat saltatio,
quando detegere conantur structurae dogmaticae mundi.
Propter fascinationem erga mutationes corporis humani, vultuum trucatorum, vestium solemnium aut levium, longe ductus sum ab illis qui sicut capita, ut apte aiunt Graeci, decollata ratiocinantur. Tantum enim proximus fui agricolis qui bestiarum corporibus assueti sunt, ut mirabar saepe cur nemini magnae curae esset de voce corpore (textus, aut vini, aut societatis, aut institutionum) loqui.
Quae esset, quaesivi, fons huius vocis contemptus, quae primum apud medicos, deinde apud theologos (« de divina Incarnatione ») uti solebat, a pietismo saeculi XVIIi denique destituta ? Respice Hermanni Hugo iconographiam (MDCXXIV), qui interpretationes omnes a juridismo puritano usque ad medium civium ordinem saeculi XIXi anticipat ; ei qui propius perspicet clare ante oculos adstat veritas illa : corpus ut animae sepulcrum, id est desiderii, in memoriam hominis mortalem condicionem eius reducit.
A quo ampliantur rogata nostra : quare res illa e carne et sanguine constituta, id est corpus nostrum, metaphora quaedam infinite divulgata facta est, nisi ut mundi universi vestigia memorentur, ad formam humanam per sermonem adquirendam ? Nam saepe quaesivi cur pretii magni fuerit mihi inventio huius vinculi inter mundum et individuum, id est saltationis, secundum diversitatem linguarum morumque, ita ut scientia de homine nova institueretur.
Ad ea quae quaesita sunt, respondit postea musicae peritus Curt Sachs : saltatio fons et mater artium omnium : antequam enim passiones suas ad petram, ad sermonem, ad musicam committeret, homo corpore suo usus est ad spatium conformandum et tempus ad numeros servandum.
Itaque ante trajectus quos praebuit mihi psychanalysis, ab Africa lectiones memorabiles didici, per modum saltationis ipsum, ibique cognovi quomodo homo occidentalis a distinctione mentis a corpore, ab immensa altitudine cultus humani civilisque Europeae orta, eminenter signetur. Consequenter facilius fuit mihi cognoscere quid vox corpus significaret, ita ut summa ope vacare niterer artis chorearum studiis : hoc modo intellexi quid sit saltatio in se, id est : corporum in scaenam missorum muta oratio.
Claruit paulatim migratio huius vocis corpus, quae a loco originis ad conspectum socialem ultro citroque discurrit, ut aedificentur et generentur apparatus institutionum. Sufficit enim tantummodo cogitare quod societas, quia a sermone gignitur, textus est, ut menti lumen praeferatur : omnis traditio ut textus gignitur, resoluitur, iterum componitur ut palimpsesta quoddam.
Transeunt generationes, permanebit hoc theatrum uerborum ubi fictiones grammaticales in scaenam prodeunt. Itaque ut ad ea quae quesita essent de omnibus rebus, fiduciaribus (quia vitanda est haec trita vox religio), politicis iuridicisque respondatur, sapientiam interpretationis seu hermeneuticam quamdam colere idoneam, quae morum disciplinarumque memoriam totam contineat opus est.
Ab acia et acu, utendo denique uocibus depulsis (ut dogma, dogmaticus, dogmaticitas) deteximus iterum quae ab hominibus semper scita sunt et uias nobis aperiunt ad institutionem rationis, id est scaenicum statum animalis loquentis. Comprehensio enim generationis traditionum necessaria impedimenta est ad alienitatem scaenicae saltationis artis subeundam.
Antequam hoc ad stadium progressus sum, auditor fui magistrorum medii aeuii et renascentiae litterarum, theologorum corporis mystici, liturgistarum musicam orbis coelestis inuocantium, poetarum qui Zodiacum eucaristicum scrutati sunt. Ad canonistas iterum rediens, cum aversionem eiusdem aetatis contra glossatores medievales necessitatesque methodi meae cognoscebam, extra urbem Lutetiam octavi et sexagesimi anni horribilis, particeps fui coetus internationalis eruditorum uirorum (Stephan Kuttner, Ernst Kantorowicz, Gaines Post …), qui fontes sacralitatis politicae iuridicaeque scrutabantur.
Activae benevolentiae memor magistrorum africanorum meorum, inchoare conatus sum aedificium dogmaticum unde congregentur in unum iuridicae traditiones europeae quae (meo iudicio) aenigmatice artem saltatoriam prohibuerant et de populis silvaticis (i. e. silvarum incolis) tantas notas cohibuerant cum modis institutionum corporis qui ab Occidentis populis paulatim evoluti sunt.
A poetis mediatoribus Mallarmé et Valery qui ambo de arte saltatoria disseruerunt, itineris mei initium feci, deinde scripto meo insolito De passione alium essendi prosecutus sum. Quod in librorum serie sua Lacan tacito taximque acceperat, cum pro subtitulo Studium de arte saltatoria legeretur; sed rejectum fuit opusculum meum a sectariis eius, qui a cogitatione unica sectae deflectere nolebant. Iuvenes tamen choregraphi saltatoresque, et Joh. Rouch, fabulae cinematographicae imperator[1], et Andr. Leroi-Gourhan, primaevi temporis historicus inclitus, mihi quasi solatia praebuerunt.
De arte saltatoria pauca cognoscimus : in tenebris enim stat illa, in arcanis originis nostrae, a nobis tempus prehistoricum vocatae, quando animal loquens ingressum est primum in conscientiam reflexivam subiitque cum horrore et terrore materialitatem sine materia a sermone destitutam.
Ob necessitatem, homo corpus suum et mundum incolere non potuit, nisi per universam theatralitatem, id est ea in scaenam ponendo ut fabulas, mediantibus verbis imaginibusque.
Ultra Curt Sachs, audeo dicere : si mundus ab homine interceptus fuit, si homo a mundo in carcere missus est, si relatio inter hominem et mundum dialogus facta est, per uinculum identitatis/alteritatis, ortum est oscillum illud ab inuentione instrumenti primi ut supravivat homo, scilicet inuentione quidem normarum ceremonialium a quibus cogitatio ante omnia per sensationem, id est aesthetica, orta est.
Hic opus est subtilitatem dare, ut explicetur quam late studium structurarum dogmaticarum, ubi ars saltatoria inscribitur, se extendat.
Quando enim Occidentalis homo voce scripturae utitur, ut describat omnia quae ei pertineant (ad litteram uerbi chorè-graphia), animaduerti alibi hanc notam de aptitudine cum corpore recte scribenda (id est quando corpus per motus corporis physici alterum significat), in umbram recedere quando de corporibus saltantibus omniter nostro systemate repraesentationum alienis loquitur.
Quando de arte saltatoria ut scriptura loquitur, sermo occidentalis non audet in illis exoticis locis uagare, ubi aliter perficiuntur alienationis choregraphicae sacra.
Ab homine corporis animaeque composito geniti sumus, id est a conjunctione antiqui argumenti quo homo in natura definitur ut animal bipes sine alis, incapax volandi priusquam, quando moritur, anima eius ad coelum uolitet. Quae zoologica definitio populares timores genuit, ita ut qui machinas uolantes adoperare conati sunt, cum odio oppositi fuerunt, vocatique sunt Satanae operarios… Uocem eam repercussit tandem Leonardus Vinicius, quando volucrem machinam annuntiabatur, dicens : « avis magnus volitet, implens orbem terrarum stupore attonitum ».
Sub modernitatem ab omni prohibitione liberam, ars saltatoria metamorphosis poetica fit : ut enim a comparationismo dogmatico accipitur, saltatio in Occidente quaedam a terra distensio uidetur, aliis tamen in traditionibus, africanis uel asiaticis, fit saltatio trepidatio rythmica, uel gymnastica gestuum, corpus ut sculpturam fingentium secundum repraesentationes singulares hominis cum mundo loquentis. Quae musica, ab aliunde procedens, aliis instrumentis utitur, sicut uoci individuae tympanorum.
1. Plaute (Poen., 4) : imperator histricus.
Versio latina a consortio amicorum Petri Gambrini (Legendre dicti) elaborata, Joanne Roberto Armogaste moderante (cum auxilio Raynaldi Alexandris)