Ars Dogmatica

Pierre Legendre

De subiecti oppido

Non de individuo hic dissero, cuius etymologia significat id quod inseparatum sive indivisum est, vel, ut aliter dicitur, persona hodie deificata individui quasi uniglebae. Hic enim est de subjecto, id est de animali verborum capaci qui, verbis utendo, se separatum ab aliis animalibus esse scit ac videt, sub nullo bestiali modo. Et semetipsius speculationem vocamus reflexivam conscientiam.

Ipsius vero conscientia hominis conloquium cum ipso mundoque agitur. Quo humanitatis proprio subjecti solitudo auditur, qui in « exhaurientem vivendi conscientiam » conscendit, intra scaenam loquendi quo munus instituendi sustinetur. Praetera, scriptoris russici Tourgueniev nomine sententia in commatibus idoneum psychoanalysis proemium sit, quae disciplina et accepta et expulsa est, sicut convenit ad accedendum ad primam dogmaticae anthropologiae radicem, quae est pondus dare rationi vivendi considerando fundamentum altissimum, quod est rationem instituere, nec separabilem ab inter-haerentia subjecti societatisque.

Nec tempus nec locus nec genitores eleguntur. Et quicumque particeps fuit fictae a domibus fabulae, suarum rerum gestarum compactionis, rudem fructum gustavit. At quid vita faciamus, in hoc tempore usque ad nauseam scientiarum universale affectantium plenissimo quod factae sunt occidentales societates, quae se ostendunt alienae rudi fructui? Qui enim humanum gemitum excolat, ut in scaenam decenter causam originalem ponat ? Et qui ex origine a formidine translucidorum versandorum liberet ? Qui autem ? Nam hoc significo quae oratio, cujus exitus institutis vim adhibeant, id est cui sit proprium efficere ut magnae vanitates positivistae recedant, quae comminantur rursus genus humanum incensurae ?

A quo vero sumus separamur, extra quam si accedamus ad hoc quo vivimus, ad offuscatam veritatem. At quo pretio? Omnia enim ordinata, logico modo, in humano opere exsistendi, ultra cuique suo intimum, id est vulgo, quia tenemur insolito, quo absumus a nobismetipsis modo indefinito. Quod vetus Graecum verbum significat : melancholia.

At inveniamusne rationem qua hoc audiant institutorum artifices qui, nostris temporibus, – ne novum gubernandi nomen umquam obliviscamur – artem dicendae ac promulgandae rationis vivendi scientiarum in nomine exercent ? Extra autem poeticis artibus omnibus modis ac omnibus terris, hanc rationem non aspicio.

 

Hunc locum interretialem igitur legens mihi concedat aliquam memoriam fabulae pondus habentem in re.

Cum autem apud Borges ivi, locuti sumus de scriptis meis ac aliqua verba colligata sub titulo « De alta matre » recitare debui. Tunc caecus in cubiculum ubi mater mortua est me duxit… Et juxta majestatis lectum, sermo insolita acta est.

 

Ac hodie, mythicum spectaculum semperque novum, memoriae meae proditur. Quod dico illis qui etiamnunc se interrogare audent quam ob rem quis laboret, et de omnis vitae initio. Quam veritatem, quae perspicue genealogiae est, nemo repudiare possit nisi finem vitae ipsi ponere.

Historici autem experimentum meum pium commercium fuerat cum rebus actis quae non vere mei erant. Deinde, ad psychoanalisim tendere altera via ad memoriam jactandam est. Nam conari primo simpliciter intrare in postscaenium rerum subjecti actarum mihi fuit, ut ita dicam, quasi ignis baptismus, quia paulatim pugnae locus apparebat, aut etiam quasi infernum accedendi ad veritatis nexum. Recusare prius quam se tradere.

Inebriari vero abstractionis venenis, et ista usque ad futurum fuga quae recte in scientismum… aut aliquod pessimum trahit, non appetii. Labor tamen meus analystae opus casuisti fuit, cui opus usus clinici fecundandi interpretatione e ideologarum grege erat, id est introducendae in clinico partis quae instituta constituit, faciendi sibi consonantem oram gurgitis inconscientis ut delirantem Rationis obrussam, ut rursus intelligatur inter-conjunctio subjecti ac civilisationis.

Sic ergo agitur de psychoanalisi ut omni nova re in cogitatione, omni magna sententia, cujus inexorabile fatum Schopenhauer post Goethum commemorabat, id est fieri aliqua historiae pars.

 

Itaque quia poetae linguam communam solvunt, ecce qua subjecti arcis species. Qua specie radicitus sed necessarie e patria sua errat quisquam praetereuns et cupiens quasi adspiciendae caecae notionis inconscientis, per absconditam scriptionem earum rerum quae in eo clam eo sunt, in fabulam ab Alechinsky pictore compositam. 

                                                                                                                                                   

Haec pictura quae concupiscentiam ac phallicam metaphoram glorificat, modo fabulae de Mille ac unius noctium libro, suum aenigma anhelis verbis dicit :

 

« Nocte trecentesima sexagesima septima, pro se spectavit, ac oculi ejus tam formosi quam oculi ipsius ; quae expectabat quis veniret ad eam. Serpens autem hac nocte… »

 

 Deinde quod sequitur legite, meditantes.

   

Et circulum fibulemus sensus, qui hoc animadvertimus. Opere pingens, artifex autem cogit aliquem transire ad quod clam eo est, per effectum in materia. Et hic tertius picturae locus non solum externum auctori spectaculum fit, sed etiam mythicum societati spectaculum ; quod vulgus convocat ac quemcumque appellat.

Dessin d’Alechinsky

Texte écrit sur les joues du personnage :
La trois cent soixante septième nuit, elle regarda devant elle et ses yeux étaient aussi beaux que ses yeux, elle attendait qui allait venir la voir. Quant au serpent, cette nuit-là, vous le voyez qui ne la voyait pas, qui ne voyait pas la femme nue cachée dans le désert limpide, qui la cherchait à serpenter comme un pantin monstre dans le ciel désert, et qui pourtant s’approchait d’elle par le désir terrestre, géologique, à spires d’espérer. 

Versio latina a consortio amicorum Petri Gambrini (Legendre dicti) elaborata, Joanne Roberto Armogaste moderante (cum auxilio Raynaldi Alexandris), cooperanti Malvina Quodvultdeo in Schola Normali Superiore olim alumna.

Emblème

Solennel, l’oiseau magique préside à nos écrits.
Le paon étale ses plumes qui font miroir à son ombre.
Mais c’est de l’homme qu’il s’agit :
il porte son image, et il ne le sait pas.

Sous le mot Analecta,
j’offre des miettes qu’il m’est fort utile
de rassembler afin de préciser
sur quelques points ma réflexion.