Ars Dogmatica

Pierre Legendre

Occidentalem plagam num cognoscite ?
De cuiusdam viatoris narratione.

Ut in explorationem progrediaris, necesse est tibi eruditio, passus primus a rudium indole, e scientia nondum dolata : docendus es enim ab itineribus memoriae et discursibus ignotis vel periculosis humanae experientiae. Nam e verborum informationis agnitione nascitur vigilantia contra hos qui mutare vellent cogitationem humanam in receptaculum informationum.

Cursus tirocinii mei ab historia juris europei ductus est ad fontes monotheismi. Ius enim mihi iter usque ad praesentem statum existentiae nostrae detexit, id est fruges quae ab intricatis stirpibus generantur, quarum finis praesens noster est, rebus futuris impendentibus, hoc est improvisis.

Nucleus enim progressus huius, sicut punctum fixum antequam aeronavis avolet, ad experimentum huius aetatis, quae a nobis Medium Aevum appellatur, referendus est, id est ad medietatem saeculorum, quae aetas acies prima est in mundo unoglobo facto industrializationis causa.

Hoc in primam europeam revolutionem expertum est, quando papatus titulum imperatoris in Occidente vacantem sese attribuit, imperio in Oriente manente apud Basileum graecum in Constantinopoli sedentem, et penuriam Scripturarum regulis juris implere conatus est, a jure romano excerptis.

Effectus enim ille latissime patuit : cultus humanus civilisque innititur totus non in scripturis sacris tantum, sed etiam in hoc monumento juridico ab imperatore bizantino Justiniano 1° redacto et populis occidentalibus misso.

In hodiernis etiam litibus, sive ab instrumentis communicationis socialis vulgatis sive a civitatis regendae peritis prolixe oblatis (Galli magnificentius sentire solent quam verius), possitne insereri ab umbris surgens Justinianus ille, ut avus communis Occidentis europaei et slavo-balcanici Orientis ? Nequaquam, nimium enim rogandum est ignorandi voluntatem.

Première page du manuscrit de la Pierpont Morgan Library, ms.903, La Summa Institutionum, Justiniani est in hoc opere, début du XIIIe siècle

Casus, qui omnem inventionem praeest, mihi dux fuit ut huic disciplinae, scilicet historiae medievali utriusque juris, quae saepe repulsa fuit ne portenta revelaret de origine communi occidentalium terrarum, attente studerem.

Quidnam revelari poterat ? Primum, hoc quod nemo pro alio nec somniat nec cogitat – hoc enim de societatibus hominum etiam valet. Nam rerum politicarum, religiosarum socialiumque clonopoea nulla unquam praevalebit, sed hoc universum in confusionem atrociter emerget.

Quid enim didici, quod dignum sit traditurum ?  Ut commeatus diploma, historia juris mihi concessit per scripturas ultra fines ambulare : haec autem disciplina, monastico genere, me docuit expectare, expectare semper ultra eundi, ubi mysterium alieni mittam. Multo etiam magis, linguae latinae a scholarum scribis sive elaboratae sive tortae deliciis relictis, percepi me super fundamenta domus communis nostrae incolere laboremque meum nihil aliud esse quam rimulam quamdam nascondentem abyssum ferae mentis a conscientia occidentali ejectae.

Primum ab ancestoribus meis normannicis pedes pulverulentos accepi : deinde, Magnam Glossam juridicam, etiamsi ab arte publicae rei gerendae philosophiaque ornata sit, quasi prooemium tantum esse percepi. Ab Africa ergo attractus fui, inter tempestates a bello frigido ortas, ubi tamen portum repperi apertum sive ad sedes peritorum hominum privatas sive ad institutiones internationales accipiendas. Percepi enim hic aeternum esse quoddam, extra fluctum agitationis, ubi permanebant circuli sapientium, arcana scientiarum, doctrina inadulterata. Tum denique objectum expectationis meae inveni, id est Alienum, Alienum authenticum: haec Africa me pro filio adoptavit.

Me docuit Mallarmé poeta incubationis tempora necesse esse ad cogitationem inquirentem, me docuerunt magistri africani necesse esse de portentosa inceptione decedere, quae ut res sint cognoscere nititur, didicique genus humanum ante sonum quam personam reddere : sonum reddit traditionis, personamque reddit, si tantum ab institutione ad humanitatem excolitur, quae a Graecis anthrôpon vocatur.

Agnoscebam enim in Africa, sicut serius apud Iaponenses, hanc certitudinem ab homine receptam quando cum universo loquitur – ut animadvertunt monotheismi europaei, qui super regnum sermonis conditi sunt. Ita animadvertit etiam inquisitio scientifica quae infima et infinita mundi universi perscrutat.

Domum redii persuasissimus : si quis vult sermones percurrere, quos genus humanum ad preservationem et reproductionem suam peperit, societatem perlegere debet ut volumen quoddam. Ab acia et acu, perscrutatis Occidentis fundamentis, quae penitus per ignes suppositos usque ad stabilimentum absconditum Rationis condita sunt, arcanorum velamina deinde retexi.

Apparatus nostri a tribus elementis singuli conficiuntur, basis aedificii quassatione stata, reductione juris ad artem meram fragilitateque coaguli, quod omnia conjuncte colliget.

Cur res tantum implicantur ? Cur regimina legitima larvata prodeunt ? Cur vox religio, a Romanis tantum confecta et a modernis ubique evulgata, hanc evolutionem pro testimonio dicit ? Denique, si theoretice loqui licet, quod significat ternaria structura ?

Solus qui a semitis tritis historiae scriptorum discedere audeat haec ad quaesita respondenda idoneus erit.

Amadou Hampâté Bâ photographié avec un jeune initié (photographie donnée à Pierre Legendre)
Justinien, détail du manuscrit de la Pierpont Morgan Library, ms.903, début du XIIIe siècle 

Versio latina a consortio amicorum Petri Gambrini (Legendre dicti) elaborata, Joanne Roberto Armogaste moderante (cum auxilio Raynaldi Alexandris)

Emblème

Solennel, l’oiseau magique préside à nos écrits.
Le paon étale ses plumes qui font miroir à son ombre.
Mais c’est de l’homme qu’il s’agit :
il porte son image, et il ne le sait pas.

Sous le mot Analecta,
j’offre des miettes qu’il m’est fort utile
de rassembler afin de préciser
sur quelques points ma réflexion.